10. Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
11. Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
12. Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
13. Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.
14. Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.
15. Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
16. Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
17. Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
18. Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.
19. Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.
20. Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :