Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 19:1-15 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et ingressus perambulabat Jericho.

2.  Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :

3.  et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.

4.  Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.

5.  Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.

6.  Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.

7.  Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.

8.  Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

9.  Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ.

10.  Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.

11.  Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.

12.  Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.

13.  Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.

14.  Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.

15.  Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.

Read complete chapter Secundum Lucam 19