Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 18:4-17 Vulgata Latina (VULG)

4.  Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor :

5.  tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.

6.  Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :

7.  Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ?

8.  Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ?

9.  Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam :

10.  Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus et alter publicanus.

11.  Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus :

12.  jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.

13.  Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori.

14.  Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

15.  Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.

16.  Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei.

17.  Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.

Read complete chapter Secundum Lucam 18