Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 18:36-43 Vulgata Latina (VULG)

36.  Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.

37.  Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.

38.  Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.

39.  Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.

40.  Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,

41.  dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.

42.  Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.

43.  Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

Read complete chapter Secundum Lucam 18