Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 18:33-43 Vulgata Latina (VULG)

33.  et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.

34.  Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.

35.  Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.

36.  Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.

37.  Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.

38.  Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.

39.  Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.

40.  Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,

41.  dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.

42.  Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.

43.  Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

Read complete chapter Secundum Lucam 18