Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 18:22-33 Vulgata Latina (VULG)

22.  Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.

23.  His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde.

24.  Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !

25.  facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.

26.  Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?

27.  Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

28.  Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.

29.  Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,

30.  et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.

31.  Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis :

32.  tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur :

33.  et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.

Read complete chapter Secundum Lucam 18