Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 18:12-30 Vulgata Latina (VULG)

12.  jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.

13.  Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori.

14.  Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

15.  Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.

16.  Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei.

17.  Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.

18.  Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ?

19.  Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus.

20.  Mandata nosti : non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem.

21.  Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea.

22.  Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.

23.  His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde.

24.  Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !

25.  facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.

26.  Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?

27.  Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

28.  Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.

29.  Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,

30.  et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.

Read complete chapter Secundum Lucam 18