Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 18:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,

2.  dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.

3.  Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo.

4.  Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor :

5.  tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.

6.  Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :

Read complete chapter Secundum Lucam 18