Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 17:6-13 Vulgata Latina (VULG)

6.  Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.

7.  Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe :

8.  et non dicat ei : Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes ?

9.  Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ?

10.  non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.

11.  Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.

12.  Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe :

13.  et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri.

Read complete chapter Secundum Lucam 17