23. Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini :
24. nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua.
25. Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
26. Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis :
27. edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes.
28. Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant :
29. qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit :
30. secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.
31. In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro.
32. Memores estote uxoris Lot.
33. Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
34. Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur :
35. duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur.
36. Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ?
37. Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.