Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 17:18-31 Vulgata Latina (VULG)

18.  Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.

19.  Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.

20.  Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :

21.  neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.

22.  Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.

23.  Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini :

24.  nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua.

25.  Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.

26.  Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis :

27.  edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes.

28.  Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant :

29.  qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit :

30.  secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.

31.  In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro.

Read complete chapter Secundum Lucam 17