15. Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
16. et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus.
17. Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ?
18. Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
19. Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.
20. Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :
21. neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
22. Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
23. Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini :
24. nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua.
25. Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
26. Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis :
27. edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes.
28. Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant :