Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 17:14-29 Vulgata Latina (VULG)

14.  Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.

15.  Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,

16.  et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus.

17.  Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ?

18.  Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.

19.  Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.

20.  Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :

21.  neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.

22.  Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.

23.  Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini :

24.  nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua.

25.  Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.

26.  Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis :

27.  edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes.

28.  Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant :

29.  qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit :

Read complete chapter Secundum Lucam 17