Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 17:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : væ autem illi per quem veniunt.

2.  Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.

3.  Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.

4.  Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pœnitet me, dimitte illi.

5.  Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem.

6.  Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.

7.  Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe :

8.  et non dicat ei : Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes ?

9.  Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ?

10.  non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.

11.  Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.

Read complete chapter Secundum Lucam 17