Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 11:9-16 Vulgata Latina (VULG)

9.  Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis ; quærite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis.

10.  Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.

11.  Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ?

12.  aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ?

13.  Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se ?

14.  Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ.

15.  Quidam autem ex eis dixerunt : In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia.

16.  Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.

Read complete chapter Secundum Lucam 11