Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 11:44-54 Vulgata Latina (VULG)

44.  Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.

45.  Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.

46.  At ille ait : Et vobis legisperitis væ : quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.

47.  Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos.

48.  Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra.

49.  Propterea et sapientia Dei dixit : Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur :

50.  ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,

51.  a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.

52.  Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.

53.  Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,

54.  insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.

Read complete chapter Secundum Lucam 11