Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 11:4-12 Vulgata Latina (VULG)

4.  Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.

5.  Et ait ad illos : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi : Amice, commoda mihi tres panes,

6.  quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,

7.  et ille de intus respondens dicat : Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili : non possum surgere, et dare tibi.

8.  Et si ille perseveraverit pulsans : dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.

9.  Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis ; quærite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis.

10.  Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.

11.  Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ?

12.  aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ?

Read complete chapter Secundum Lucam 11