Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 11:34-51 Vulgata Latina (VULG)

34.  Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.

35.  Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint.

36.  Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.

37.  Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.

38.  Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.

39.  Et ait Dominus ad illum : Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.

40.  Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit ?

41.  Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis.

42.  Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei : hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.

43.  Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.

44.  Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.

45.  Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.

46.  At ille ait : Et vobis legisperitis væ : quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.

47.  Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos.

48.  Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra.

49.  Propterea et sapientia Dei dixit : Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur :

50.  ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,

51.  a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.

Read complete chapter Secundum Lucam 11