Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 11:23-34 Vulgata Latina (VULG)

23.  Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit.

24.  Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem : et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi.

25.  Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.

26.  Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.

27.  Factum est autem, cum hæc diceret : extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi : Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti.

28.  At ille dixit : Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.

29.  Turbis autem concurrentibus cœpit dicere : Generatio hæc, generatio nequam est : signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.

30.  Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.

31.  Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis : et ecce plus quam Salomon hic.

32.  Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam : quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.

33.  Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.

34.  Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.

Read complete chapter Secundum Lucam 11