Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 11:16-28 Vulgata Latina (VULG)

16.  Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.

17.  Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.

18.  Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia.

19.  Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia : filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.

20.  Porro si in digito Dei ejicio dæmonia : profecto pervenit in vos regnum Dei.

21.  Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet.

22.  Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.

23.  Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit.

24.  Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem : et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi.

25.  Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.

26.  Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.

27.  Factum est autem, cum hæc diceret : extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi : Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti.

28.  At ille dixit : Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.

Read complete chapter Secundum Lucam 11