Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 1:7-21 Vulgata Latina (VULG)

7.  Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

8.  Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,

9.  secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :

10.  et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.

11.  Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.

12.  Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.

13.  Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :

14.  et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :

15.  erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ :

16.  et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :

17.  et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.

18.  Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.

19.  Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.

20.  Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.

21.  Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo.

Read complete chapter Secundum Lucam 1