66. et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.
67. Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :
68. Benedictus Dominus Deus Israël,quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :
69. et erexit cornu salutis nobisin domo David pueri sui,
70. sicut locutum est per os sanctorum,qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :
71. salutem ex inimicis nostris,et de manu omnium qui oderunt nos :
72. ad faciendam misericordiam cum patribus nostris :et memorari testamenti sui sancti :
73. jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,daturum se nobis
74. ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,serviamus illi
75. in sanctitate et justitia coram ipso,omnibus diebus nostris.
76. Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis :præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
77. ad dandam scientiam salutis plebi ejusin remissionem peccatorum eorum