Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 1:63-79 Vulgata Latina (VULG)

63.  Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.

64.  Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.

65.  Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc :

66.  et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.

67.  Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :

68.  Benedictus Dominus Deus Israël,quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :

69.  et erexit cornu salutis nobisin domo David pueri sui,

70.  sicut locutum est per os sanctorum,qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :

71.  salutem ex inimicis nostris,et de manu omnium qui oderunt nos :

72.  ad faciendam misericordiam cum patribus nostris :et memorari testamenti sui sancti :

73.  jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,daturum se nobis

74.  ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,serviamus illi

75.  in sanctitate et justitia coram ipso,omnibus diebus nostris.

76.  Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis :præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,

77.  ad dandam scientiam salutis plebi ejusin remissionem peccatorum eorum

78.  per viscera misericordiæ Dei nostri,in quibus visitavit nos, oriens ex alto :

79.  illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent :ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Read complete chapter Secundum Lucam 1