Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 1:45-59 Vulgata Latina (VULG)

45.  Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.

46.  Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :

47.  et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

48.  Quia respexit humilitatem ancillæ suæ :ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49.  quia fecit mihi magna qui potens est :et sanctum nomen ejus,

50.  et misericordia ejus a progenie in progeniestimentibus eum.

51.  Fecit potentiam in brachio suo :dispersit superbos mente cordis sui.

52.  Deposuit potentes de sede,et exaltavit humiles.

53.  Esurientes implevit bonis :et divites dimisit inanes.

54.  Suscepit Israël puerum suum,recordatus misericordiæ suæ :

55.  sicut locutus est ad patres nostros,Abraham et semini ejus in sæcula.

56.  Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.

57.  Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.

58.  Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.

59.  Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.

Read complete chapter Secundum Lucam 1