45. Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
46. Et ait Maria : Magnificat anima mea Dominum :
47. et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48. Quia respexit humilitatem ancillæ suæ :ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49. quia fecit mihi magna qui potens est :et sanctum nomen ejus,
50. et misericordia ejus a progenie in progeniestimentibus eum.
51. Fecit potentiam in brachio suo :dispersit superbos mente cordis sui.
52. Deposuit potentes de sede,et exaltavit humiles.
53. Esurientes implevit bonis :et divites dimisit inanes.
54. Suscepit Israël puerum suum,recordatus misericordiæ suæ :
55. sicut locutus est ad patres nostros,Abraham et semini ejus in sæcula.
56. Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.
57. Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.