Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 1:30-38 Vulgata Latina (VULG)

30.  Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.

31.  Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :

32.  hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum,

33.  et regni ejus non erit finis.

34.  Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?

35.  Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.

36.  Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis :

37.  quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

38.  Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.

Read complete chapter Secundum Lucam 1