Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 1:23-32 Vulgata Latina (VULG)

23.  Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam :

24.  post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :

25.  Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.

26.  In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,

27.  ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.

28.  Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.

29.  Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.

30.  Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.

31.  Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :

32.  hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum,

Read complete chapter Secundum Lucam 1