Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 1:13-24 Vulgata Latina (VULG)

13.  Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :

14.  et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :

15.  erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ :

16.  et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :

17.  et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.

18.  Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.

19.  Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.

20.  Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.

21.  Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo.

22.  Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.

23.  Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam :

24.  post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :

Read complete chapter Secundum Lucam 1