Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 9:7-13 Vulgata Latina (VULG)

7.  et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.

8.  Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.

9.  Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.

10.  Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ?

11.  Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.

12.  Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.

13.  Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat.

Read complete chapter Secundum Ioannem 9