Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 9:28-38 Vulgata Latina (VULG)

28.  Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.

29.  Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.

30.  Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos :

31.  scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.

32.  A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.

33.  Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.

34.  Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.

35.  Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?

36.  Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?

37.  Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.

38.  At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.

Read complete chapter Secundum Ioannem 9