Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 9:24-31 Vulgata Latina (VULG)

24.  Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est.

25.  Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.

26.  Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?

27.  Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ?

28.  Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.

29.  Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.

30.  Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos :

31.  scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.

Read complete chapter Secundum Ioannem 9