Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 9:16-26 Vulgata Latina (VULG)

16.  Dicebant ergo ex pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? Et schisma erat inter eos.

17.  Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est.

18.  Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat :

19.  et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est ? quomodo ergo nunc videt ?

20.  Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est :

21.  quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur.

22.  Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.

23.  Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate.

24.  Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est.

25.  Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.

26.  Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?

Read complete chapter Secundum Ioannem 9