Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 9:13-26 Vulgata Latina (VULG)

13.  Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat.

14.  Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.

15.  Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.

16.  Dicebant ergo ex pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? Et schisma erat inter eos.

17.  Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est.

18.  Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat :

19.  et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est ? quomodo ergo nunc videt ?

20.  Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est :

21.  quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur.

22.  Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.

23.  Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate.

24.  Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est.

25.  Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.

26.  Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?

Read complete chapter Secundum Ioannem 9