Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 9:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate :

2.  et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur ?

3.  Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.

4.  Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari :

5.  quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.

6.  Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,

7.  et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.

8.  Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.

9.  Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.

10.  Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ?

Read complete chapter Secundum Ioannem 9