Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 8:55-59 Vulgata Latina (VULG)

55.  et non cognovistis eum : ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.

56.  Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est.

57.  Dixerunt ergo Judæi ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ?

58.  Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.

59.  Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.

Read complete chapter Secundum Ioannem 8