Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 8:49-56 Vulgata Latina (VULG)

49.  Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.

50.  Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet.

51.  Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.

52.  Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ ; et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.

53.  Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est ? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis ?

54.  Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,

55.  et non cognovistis eum : ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.

56.  Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est.

Read complete chapter Secundum Ioannem 8