Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 8:40-53 Vulgata Latina (VULG)

40.  Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.

41.  Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum.

42.  Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit.

43.  Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum.

44.  Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.

45.  Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.

46.  Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ?

47.  Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.

48.  Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes ?

49.  Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.

50.  Ego autem non quæro gloriam meam : est qui quærat, et judicet.

51.  Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.

52.  Dixerunt ergo Judæi : Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ ; et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.

53.  Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est ? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis ?

Read complete chapter Secundum Ioannem 8