Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 8:30-46 Vulgata Latina (VULG)

30.  Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.

31.  Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,

32.  et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

33.  Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ?

34.  Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.

35.  Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum.

36.  Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.

37.  Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.

38.  Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.

39.  Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.

40.  Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.

41.  Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum.

42.  Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit.

43.  Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum.

44.  Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.

45.  Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.

46.  Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ?

Read complete chapter Secundum Ioannem 8