29. et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.
30. Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.
31. Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
32. et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
33. Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ?
34. Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
35. Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum.
36. Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
37. Scio quia filii Abrahæ estis : sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
38. Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.
39. Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.