Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 8:17-35 Vulgata Latina (VULG)

17.  Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.

18.  Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.

19.  Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus ? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.

20.  Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.

21.  Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.

22.  Dicebant ergo Judæi : Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire ?

23.  Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.

24.  Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.

25.  Dicebant ergo ei : Tu quis es ? Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis.

26.  Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.

27.  Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.

28.  Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor :

29.  et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.

30.  Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.

31.  Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,

32.  et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.

33.  Responderunt ei : Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ?

34.  Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.

35.  Servus autem non manet in domo in æternum : filius autem manet in æternum.

Read complete chapter Secundum Ioannem 8