Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 7:42-51 Vulgata Latina (VULG)

42.  nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?

43.  Dissensio itaque facta est in turba propter eum.

44.  Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.

45.  Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?

46.  Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.

47.  Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?

48.  numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?

49.  sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.

50.  Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :

51.  Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?

Read complete chapter Secundum Ioannem 7