Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 7:18-27 Vulgata Latina (VULG)

18.  Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.

19.  Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?

20.  Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ?

21.  Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :

22.  propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.

23.  Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?

24.  Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.

25.  Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?

26.  et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?

27.  Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.

Read complete chapter Secundum Ioannem 7