16. Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
17. Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
18. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
19. Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?
20. Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ?
21. Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :
22. propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
23. Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?
24. Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
25. Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?
26. et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?
27. Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
28. Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
29. Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.