Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 7:1-18 Vulgata Latina (VULG)

1.  Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.

2.  Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.

3.  Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.

4.  Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo.

5.  Neque enim fratres ejus credebant in eum.

6.  Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.

7.  Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.

8.  Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est.

9.  Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.

10.  Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.

11.  Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?

12.  Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.

13.  Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.

14.  Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.

15.  Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?

16.  Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.

17.  Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.

18.  Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.

Read complete chapter Secundum Ioannem 7