Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 6:62-72 Vulgata Latina (VULG)

62.  Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?

63.  si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?

64.  Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.

65.  Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

66.  Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

67.  Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.

68.  Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?

69.  Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes :

70.  et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

71.  Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?

72.  Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

Read complete chapter Secundum Ioannem 6