Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 6:6-16 Vulgata Latina (VULG)

6.  Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.

7.  Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

8.  Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

9.  Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ?

10.  Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

11.  Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.

12.  Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.

13.  Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.

14.  Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.

15.  Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

16.  Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.

Read complete chapter Secundum Ioannem 6