Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 6:57-68 Vulgata Latina (VULG)

57.  qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

58.  Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.

59.  Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

60.  Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.

61.  Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?

62.  Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?

63.  si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?

64.  Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.

65.  Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

66.  Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

67.  Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.

68.  Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?

Read complete chapter Secundum Ioannem 6