Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 6:41-59 Vulgata Latina (VULG)

41.  Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,

42.  et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?

43.  Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :

44.  nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45.  Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.

46.  Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47.  Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.

48.  Ego sum panis vitæ.

49.  Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

50.  Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

51.  Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.

52.  Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

53.  Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?

54.  Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

55.  Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

56.  Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;

57.  qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

58.  Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.

59.  Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

Read complete chapter Secundum Ioannem 6