Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 6:39-56 Vulgata Latina (VULG)

39.  Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

40.  Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

41.  Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,

42.  et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?

43.  Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :

44.  nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45.  Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.

46.  Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47.  Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.

48.  Ego sum panis vitæ.

49.  Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

50.  Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

51.  Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.

52.  Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

53.  Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?

54.  Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

55.  Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

56.  Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;

Read complete chapter Secundum Ioannem 6