Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Ioannem 6:25-35 Vulgata Latina (VULG)

25.  Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?

26.  Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.

27.  Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.

28.  Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?

29.  Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.

30.  Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?

31.  Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare.

32.  Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.

33.  Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.

34.  Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.

35.  Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.

Read complete chapter Secundum Ioannem 6